라틴어 문장 검색

Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 11:1)
Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 5:1)
Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:5)
Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 32:2)
sicut tota ecclesia in symbolo confitetur,
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 2:5)
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:10)
nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:16)
Unde et propheta mystice cantat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:15)
et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:3)
quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 29612)
aut per vocem, aut per symbolum, quo utebatur exercitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4233)
latet arbore opaca avreus licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1363)
voce vocans non verbis, sed quibusdam mysticis sonis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2471)
et mystica vannus iacchi id est cribrum areale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1661)

SEARCH

MENU NAVIGATION